SAGOCHLAMYS

SAGOCHLAMYS
SAGOCHLAMYS
memorata Trebellio in Claudio c. 14. qui inter dona dari iussa Claudio recenset Sagochlamydes annuas duas: vestis fuit militaris, ex dupl ci genere vestium Sago et Chlamyde. constans; ut Casaubonus explicat. Sic Chlamydem mantuelem, idem Auctor nominat ibid c. 17. Soc tunicam palliolatam Vopiscus recenset in Bonoso. c. ult. Figura eius quae fuerit, non adeo facile explicatu est. Si enim tota clausa, nihil ex Sago habuerit, quod apertum; si solum in parte inferiori, tantum Chlamys fuerit. Fortasse ex
vuigari Chlamyde et Sago Gallico composita fuit, ita ut ad instar Tunicae, quemadmodum Gallorum Saga, indueretur, et manicas haberet, ceterum ad latera hinc inde pendulas alas, ad instar Chlamydis, Octav. Ferrarius de Re Vestiar. Part. 2. l. 3. c. 11. Gregariorum militum vestem Sagochlamydem fuisse, contendit Thom. Dempster. Paralip. in Iohan. Rosin. Antiq. l. 10. in principio. Non diversum videtur id genus vestis, qud ςαγομάντιον Graeci recentiores vocâtunt; nam μαντίον pro chlamyde dixerunt Glossae, paludamentum, χλαμὺς μαντίον. De Sagomanto Suidas in Etymol. χλαμύδα interpretatur, τὸ περιφερὲς τὸ εν τῇ ςυνηθείᾳ λεγόμενον ςαγομάντιον, ὅπερφοροῦ???ιν οἱ κηροφόροι, Rotundum vulgo dictum Sagomantum etc. Nempe rotundum fuit, ut chlamys, non quadratum vel quadrangulum, ut sagum. Et Sagochlamys ad utriusque formam factum et aliquid habens ex chlamude et sago vestimentum. Salmas. ad Pollion. d. l. Vide quoque supra Fibula et infra Sagum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Sagochlămys — (v. lat. u. gr.), Art Kleidung bei den Römern, aus dem Sagum u. der griechischen Chlamys zusammengesetzt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CANUSINAE russae tunicae — apud romanos, servis militibusque in usu fuêre. Martialis, l. 14. Epigr. 129. Roma magis fuscis vestitur, Gallia rufis, Et placet hic pueris militibusque color. Supra quas (erant enim interior vestis) sagochlamys accipiebatur. Φοινικίδας apud… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RUSSATI — una ex quatur factionibus Circensibus, quae in Circis inprimis, tum in Ludis, ac aliis equestribus certaminibus, adhibitis equis, sive ad equitationem sive ad aurigationem, semper certabant, tantumque studium equis optimis eligendis ac parandis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAGOMANTUM — Graecis recentioribus Σαγομάντιον, vide hîc supra Sagochlamys …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”